- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXIV.
Quamobrem, si jam tandem intelligit humana duritia atque in rebus rectis voluntas prava atque perversa, plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an Dei pareatur imperio, qui novit quid, quando, quibus permittat aut jubeat, quid cuique facere patique conveniat; nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia, non saeviens, sed obediens fuit: nec Deus, cum jubebat ista, saeviebat: sed digna dignis retribuebat, dignosque terrebat . Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis jure culpantur; quae plerumque ut etiam jure puniantur, adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio jubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos vel jubere tale aliquid, vel in talibus obedire juste ordo ipse constringit. Alioquin Joannes, cum ad eum baptizandi milites venirent, dicentes, Et nos quid faciemus? responderet eis, Arma abjicite, militiam istam deserite; neminem percutite, vulnerate, prosternite . Sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores injuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: respondit eis, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14). Sed quia Manichaei Joannem aperte blasphemare consueverunt, ipsum Dominum Jesum Christum audiant hoc stipendium jubentem reddi Caesari, quod Joannes dicit debere sufficere militi. Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21). Et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. Merito et illius Centurionis dicentis, Et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit; fidem laudavit (Id. VIII, 9, 10), non illius militiae desertionem imperavit. Sed de justis quidem injustisque bellis nunc disputare longum est, et non necessarium.