- Tabla de Contenidos
CAPUT LXIII.
Sed, inquiunt, iste Judas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim Patriarchas computatur (Gen. XXXV, 22-26). Quid enim, et ille Judas, qui Dominum tradidit, nonne inter duodecim Apostolos numeratus est, et cum eis unus ex eis ad praedicandum Evangelium diabolus missus est (Matth. X, 2-5, et Joan. VI, 71, 72)? Sed adhuc respondent et dicunt: Ille post tale facinus laqueo suo peremptus et Apostolorum numero exemptus est (Matth. XXVII, 5); iste autem post hanc turpitudinem, inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium Deus perhibet, praecipue benedictus et super omnes laudatus est (Gen. XLIX, 8-12). Quinimo hinc expressius apparet, non ad ipsum, sed ad Christum, qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam: et ideo magis flagitium ejus divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in verbis patris ejus, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non agnoscitur, alius requiratur.