- Tabla de Contenidos
CAPUT LXIV.
Quanquam Faustus dente maledico hoc ipsum intelligatur mordere voluisse, quod Christus a nobis ex ejus tribu venisse praedicatur: maxime quia in generationibus patrum ejus, quas Matthaeus evangelista commemorat, etiam Zara, quem Thamar illa ex illo conceptu peperit, invenitur (Matth. XIII; Gen. XXXVIII, 30). Nam si stirpem Jacob, non Christi generationem vellet reprehendere, habebat magis primitivum Ruben, qui paternum thorum nefaria libidine violavit (Gen. XXXV, 22): qualem fornicationem Apostolus nec in Gentibus dicit auditam (I Cor. V, 1). Quod factum etiam ipse pater Jacob, cum eos benediceret, super caput ejus accusando et detestando non tacuit (Gen. XLIX, 3, 4). Hoc ergo crimen potius Faustus objiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino voluntaria contaminatio paterni lectuli apparet; nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si sola libidine carnalis voluptatis arsisset; et Christi progenitores culpando Incarnationi ejus fidem derogari voluisset: ignorans miser verissimum et veracissimum Salvatorem, non solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum exstitisse. Fideles enim ejus venturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. Proinde sponsus ille suis congruens invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias bonos et malos (Matth. XXII, 10), etiam nasci voluit de bonis et malis: ut prophetiam Paschae qua praeceptus est manducari agnus acceptus ex ovibus et capris (Exod. XII, 3-5), tanquam justis et injustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret. Documenta quippe Dei et hominis ubique conservans parentes et bonos et malos propter convenientiam humanitatis non sprevit, partum autem virginis propter miraculum divinitatis elegit.