CAPUT LXII.

Quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum, quasi nobis in illius Scripturae veneratione dignoque praeconio vitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit approbare: quin potius necesse est ut quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per ejus veritatem certius culpanda didicimus. Ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino jure damnatur (Exod. XX, 14, 17): ac per hoc, cum talia quorumdam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, judicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. Quis enim nostrum in ipso Evangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi nativitate sollicitus tot infantes jussit occidi (Matth. II, 16)? At hoc factum ibi non vituperatur, sed tantum narratur. Sed ne hoc Manichaei vesana impudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi nativitatem, qua Herodes perturbatus est, negant; ipsorum Judaeorum immanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non vituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal