- Tabla de Contenidos
CAPUT LXI.
Caeterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemoravit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Joseph in Aegyptum vendidit (Id. XXXVII, 26-28). Numquid cujusquam membra distorta depravant lucem, quae cuncta demonstrat? Sic nec cujuspiam malefacta malam Scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. Consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conservari jubet, pertubari vetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato connubio, quod non pervertat vinculum pacis: et ideo prostitutio feminarum, non ad substituendam prolem, sed ad satiandam libidinem propositarum, divina atque aeterna lege damnatur. Omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo venalis: ac per hoc Judas etsi gravius peccasset, si nurum sciens cum ea concumbere voluisset (si enim vir et uxor, sicut Dominus dicit, non jam duo, sed una caro est (Matth. XIX, 6), non aliter nurus est deputanda quam filia); tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. At illa quae socerum fefellit, non carnis ejus concupiscentia, nec meretriciae mercedis cupiditate peccavit: sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus jam fratribus nupta, tertio quoque denegato habere non potuit , patri eorum socero suo fetandum corpus fraude subjecit, pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reservavit. Melius quidem sine filiis remaneret, quam sine jure matrimonii mater fieret: longe tamen alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. Denique cum jussu ejus produceretur ad mortem, et virgam, monile, atque annulum protulisset, dicens ab eo se gravidatam, cujus pignora illa essent; ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis quam se justificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum conjungere noluisset; qua destitutione compulsa, illo modo potius quam nullo modo posteritatem, non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. In qua sententia, non eam justificatam, sed eam magis quam se justificatam dicens, nec ipsam laudavit, sed in sui comparatione praeposuit; desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero supposuerat, minus culpans, quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat: sicut quibusdam dicitur, Justificastis Sodomam (Ezech. XVI, 52), id est, tantum peccastis, ut vobis Sodoma comparata justa videatur. Quanquam etiamsi haec mulier non in pejoris facti comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intelligatur: quae tamen consulta illa aeterna lege justitiae, quae naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodivit, merito culpabilis invenitur: quid mirum, si peccatrix a peccatore laudatur?