- Tabla de Contenidos
CAPUT LX.
Caeterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis comparandus est, de quibus Deus dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6); nec in eorum numero deputandus, quibus illa Scriptura usque in finem perhibet justitiae testimonium: quamvis inter Sodomitas pie casteque versatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus, ab illius terrae incendio liberatus sit, et ejus posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus ejus fuerat, dono Dei data sit (Gen. XIX). Haec nobis merita in illis Libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus (Deut. II, 9): sed cum hominis ejusdem et recte factum et peccatum scriptum invenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecavendum. Porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, justitiae testimonium (Sap. X, 6), non modo non decolorat divinitatem Dei vel scripturae illius veritatem, verum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tanquam speculi fidelis nitor, admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sint, indicat; quanto magis factum Judae, quod cum sua nuru concubuit (Gen. XXXVIII, 13-18), nihil omnino affert, unde auctoritas sancta culpetur: quae in illis Libris fundata persistens, non tantum paucissimorum Manichaeorum calumniosas argutias, verum etiam gentilium tot tantorumque populorum horrendas inimicitias divino jure contemnit, quos pene jam totos a nefaria superstitione simulacrorum, ad unius Dei veri cultum christiano imperio subjugavit, edomito orbe terrarum, non violentia bellici certaminis, sed invictae potentia veritatis? Ubi enim Litterarum illarum laudatus est Judas? Quid de illo boni Scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi, qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, benedictione patris sui prae caeteris commendatus eminuit (Id. XLIX, 8-12)?