- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Ad haec et Prophetas ac Patriarchas vestros cur nos blasphemare existimetis, ego non video. Nam si a nobis scripta haec dictatave fuissent , quae iidem commisisse leguntur, esset vestra haec in nos non irrationabilis accusatio: ubi vero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem, de vitiis captantibus gloriam, aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? Damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se, nec interrogati confessi sunt rei: aut si haec per invidiam scriptorum adversus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, gravitati atque censurae suae Patriarcharum reddatur auctoritas.