CAPUT IV.

Et sane fieri potuit ut quemadmodum de Deo impudenter iidem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno versatum dicentes, et postea miratum cum vidisset lucem; nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud quod non esset servaturus Adam, ei mandaret; nunc et improvidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam videre non posset; nunc et invidum ac timentem, ne si gustaret homo suus de ligno vitae, in aeternum viveret; nunc alias et appetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum, zelantemque si et aliis eadem offerrentur ut sibi; et nunc irascentem in alienos, nunc et in suos; nunc perimentem millia hominum ob levia quidem aut nulla commissa; nunc etiam comminantem venturum se fore cum gladio, et parciturum nemini, non justo,  non peccatori: fieri, inquam, potuit ut et de Dei hominibus mentirentur, qui de Deo ipso tanta protervitate mentiti sunt. Sed vos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen, si vultis eodem liberari Prophetas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal