- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
Age, si libet, assensu communi scriptoribus damnatis, defensionem suscipiamus Legis et Prophetarum. Legem autem nunc dico ego, non circumcisionem, nec sabbata, et sacrificia, caeteraque hujusmodi Judaeorum; sed eam quae vere sit Lex, id est, Non occides, Non moechaberis, Non pejerabis (Exod. XX, 13, 14, 16), et caetera. Cui quia olim diffamatae in gentibus, id est, ex quo mundi hujus creatura consistit, Hebraeorum scriptores irruentes, tanquam lepram ac scabiem, abominanda haec sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant, et sacrificia, age si es certo et tu amicus Legis, damna eos mecum, qui hanc violare ausi sunt hac commixtione inconvenientium eidem praeceptorum: quae praecepta, nisi et vos Legem non esse sciretis, nec Legis partem, utique aut eadem servare niteremini professi justitiam, aut vos coram fateremini esse non justos. Nunc vero et de illis quae scelera prohibent mandatis, sollicita vobis est cura recte volentibus vivere; et de iis quae pertinent ad Judaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum vobis erit, nisi eamdem Legem non esse constiterit? Denique si ut incenderis, intolerabile convicium judicans, si quis te negligentem praecepti hujus appellet, quo dictum est, Non occides, vel, Non moechaberis; ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum vocaret, et negligentem sabbati; erat intelligi procul dubio quod essetutrumque lex et Dei mandatum . Nunc vero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserves; et de his nullam ejusdem boni jacturam metuis, quia contemnas. Quare constat haec, ut dixi, non esse Legem, sed Legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur ut falsa, non ut legitima. Nec tangit convicium hoc Legem, nec Legis auctorem Deum, sed eos qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. Ut autem interdum Legis nos reverendum nomen, cum Judaica praecepta persequimur, lacessamus, vestro fit vitio, qui inter Hebraicas institutiones et Legem, nullum vultis esse discrimen: alioquin reddite Legi propriam dignitatem, Israeliticas ab eadem turpitudines tanquam verrucas incidite, deformationis ejus crimen scriptoribus imputate, et statim videbitis nos Judaismi inimicos fuisse, non Legis. Legis nomen est quod vos decipit: quia cui jure debeat adscribi, non nostis.