CAPUT PRIMUM.

FASTUS dixit: Cur Legem blasphematis et Prophetas? Minime quidem nos hostes sumus, aut inimici Legis ac Prophetarum, sed nec ullius omnino: adeo ut si modo per ipsos vos liceat, simus parati fateri, falsa illa omnia esse quae de eis scripta sunt, et quorum causa videntur nobis exosi. Sed enim vos repugnatis, et scriptoribus assentiendo vestris, in crimen forsitan Prophetas innocentes adducitis, infamatis Patriarchas, dedecoratis et Legem, atque quod sit stultius, vultis et scriptores vestros non esse mendaces, et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint vitas. Quod quia utrumque pariter constare non potest: oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos:

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal