- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS TRIBUS CONTRA ACADEMICOS LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Romanianum ad veram philosophiam cohortatur.
- CAPUT II.---An ad beatam vitam necessaria sit veri comprehensio, an sola ejus inquisitio.
- CAPUT III.---Beatitatem in investigatione veri sitam esse pro Academicis propugnatur.
- CAPUT IV.---Quid sit error.
- CAPUT V.---Quidnam sit sapientia.
- CAPUT VI.---Sapientiae definitio datur et impugnatur. Albicerii divinationes.
- CAPUT VII.---Vindicatur data sapientiae definitio.
- CAPUT VIII.---Hariolus an sapiens, et quid sit sapiens. Sapientiae descriptio tuendae Academicorum opinioni accommodata.
- CAPUT IX.---Epilogus.
- S. AUGUSTINUS, EPIST. 1, AD HERMOGENIANUM.
- EX LIB. XV DE TRINITATE, CAP. XII.
CAPUT X.---Duo Academicorum effata.
22. Quamvis haec, nisi fallor, possint ad victoriam satis esse, non tamen fortasse ad victoriae satietatem. Duo sunt quae ab Academicis dicuntur, contra quae, ut valemus, venire instituimus: Nihil posse percipi; et, Nulli rei debere assentiri. De assentiendo mox alias, nunc pauca de perceptione dicemus. Nihilne prorsus dicitis posse comprehendi? Hic evigilavit Carneades: nam nemo istorum minus alte quam ille dormivit, et circumspexit rerum evidentiam. Itaque credo, secum ipse, ut fit, loquens: Ergone, ait, Carneades, dicturus es nescire te utrum homo sis, an formica? Aut de te Chrysippus triumphabit? Dicamus ea nos nescire quae inter philosophos inquiruntur; caetera ad nos non pertinere, ut si in luce titubavero quotidiana et vulgari, ad illas imperitorum tenebras provocem, ubi soli quidam divini oculi vident: qui me etiam si palpitantem atque cadentem aspexerint, caecis prodere nequeant, praesertim arrogantibus, et quos doceri aliquid pudeat. Laute quidem, o graeca industria, succincta et parata procedis; sed non respicis illam definitionem et inventum esse philosophi, et in vestibulo philosophiae fixam atque fundatam. Quam si succidere tentabis, rediet bipennis in crura: illa enim labefactata, non solum potest aliquid percipi, sed etiam id potest quod simillimum falso est, si eam non audebis evertere. Est enim latibulum tuum unde in incautos transire cupientes vehemens erumpis atque exsilis: aliquis te Hercules in tua spelunca tanquam semihominem Cacum suffocabit, et ejusdem molibus opprimet, docens aliquid esse in philosophia quod tanquam simile falso incertum abs te fieri non possit. Certe ad alia properabam; hoc quisquis urget, teipsum, Carneades, magna afficit contumelia, quem a me veluti mortuum putat ubicumque aut undecumque posse superari. Si autem non putat, immisericors est, qui me passim deserere praesidia et tecum in campo certare cogit: in quem descendere cum coepissem, solo tuo nomine territus pedem retuli, et de superiore loco nescio quid jaculatus sum, quod utrum ad te pervenerit, vel quid egerit, viderint sub quorum examine dimicamus. Sed quid metuo ineptus? Si bene memini, mortuus es, nec jam pro sepulcro tuo jure pugnat Alypius: facile me contra umbram tuam Deus adjuvabit.
23. Nihil ais in philosophia posse percipi. Et ut orationem tuam large lateque diffundas, arripis rixas, dissensionesque philosophorum, et eas tibi contra illos arma ministrare arbitraris. Quomodo enim inter Democritum et superiores physicos de uno mundo, et innumerabilibus litem dijudicabimus, cum inter haeredemque ejus Epicurum concordia manere nequiverit? Nam iste luxuriosus cum atomos quasi ancillulas suas, id est corpuscula quae in tenebris laetus amplectitur, non tenere viam suam, sed in alienos limites passim sponte declinare permittit; totum patrimonium etiam per jurgia dissipavit. Hoc vero nihil ad me attinet. Si enim ad sapientiam pertinet horum aliquid scire, id non potest latere sapientem. Si autem aliud quiddam est sapientia ; illam scit sapiens, ista contemnit. Tamen ego qui longe adhuc absum vel a vicinitate sapientis, in istis physicis nonnihil scio. Certum enim habeo, aut unum esse mundum, aut non unum; et si non unum, aut finiti numeri, aut infiniti. Istam sententiam Carneades falsae esse similem doceat. Item scio mundum istum nostrum, aut natura corporum, aut aliqua providentia sic esse dispositum; eumque aut semper fuisse et fore, aut coepisse esse minime desiturum; aut ortum ex tempore non habere, sed habiturum esse finem; aut et manere coepisse, et non perpetuo esse mansurum: et innumerabilia physica hoc modo novi. Vera enim ista sunt disjuncta, nec similitudine aliqua falsi ea potest quisquam confundere. Sed assume aliquid, ait Academicus. Nolo: nam hoc est dicere, Relinque quod scis, dic quod nescis. Sed pendet sententia. Melius certe pendet quam cadit: nempe plana est ; nempe jam potest aut falsa, aut vera nominari. Hanc ergo me scire dico. Tu qui nec ad philosophiam pertinere ista negas, et eorum sciri nihil posse asseris, ostende me ista nescire: dic istas disjunctiones aut falsas esse, aut aliquid commune habere cum falso, per quod discerni omnino non possint.