CAPUT VII.---Augustinus Alypii hortatu habet deinceps orationem contra Academicos. Lepidus quidam locus Ciceronis refertur.

14. Tamen ne aut Academicorum argumenta quasdam nebulas videantur offundere, aut doctissimorum virorum auctoritati, inter quos maxime Tullius non movere nos non potest, superbe nonnullis resistere videamur; si vobis placet, prius pauca contra eos disseram, quibus videntur disputationes illae adversari veritati. Deinde ut mihi videtur, ostendam quae causa fuerit Academicis occultandae sententiae suae. Itaque, Alypi, quamvis te totum in meis partibus videam, tamen suscipe pro his paululum, mihique responde. Quoniam hodie, inquit, auspicato, ut aiunt, processisti, non impediam plenissimam victoriam tuam, et partes illas jam securius, quo abs te imponuntur, tentabo suscipere; si tamen hoc quod interrogationibus te acturum esse significas, in orationem perpetuam (si tibi commodum est) malis convertere; ne vere ut pertinax adversarius, quod a tua humanitate longissimum est, minutis illis telis abs te jam captivus excrucier.

15. Atque ego cum et illos hoc exspectare animadverterem, quasi aliud ingressus exordium: Morem, inquam, vobis geram. Et quamvis post illum laborem scholae rhetoricae in hac me levi armatura nonnihil requieturum esse praesumpseram, ut interrogando ista potius agerem quam dicendo; tamen quia et paucissimi sumus, ut clamare mihi contra valetudinem meam non sit necesse; et istum stilum causa ejusdem salutis quasi aurigam moderatoremque sermonis mei esse volui, ne concitatius rapiar animo quam cura corporis poscit: perpetua, ut vultis, oratione audite quid sentiam. Sed primo illud videamus quale sit, unde amatores Academicorum gloriari nimium solent. Nam est in libris Ciceronis, quos in hujus causae patrocinium scripsit, locus quidam, ut mihi videtur, mira urbanitate conditus, ut nonnullis autem, etiam firmitate roboratus. Difficile est prorsus, ut quemquam non moveat, quod ibi dictum est, Academico sapienti ab omnibus caeterarum sectarum qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari, cum primas sibi quemque vindicare necesse sit. Ex quo posse probabiliter confici, eum recte primum esse judicio suo, qui omnium caeterorum judicio sit secundus.

16. Fac enim, verbi causa, Stoicum adesse sapientem; nam contra eos potissimum Academicorum exarsit  ingenium: ergo Zeno vel Chrysippus si interrogentur, quis sit sapiens; respondebit eum esse quem ipse descripserit. Contra Epicurus vel quis alius adversariorum negabit, suumque potius peritissimum voluptatum aucupem sapientem esse contendet. Inde ad jurgium: clamat Zeno, et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil esse aliud quam honestatem; ipsam suo splendore in se animos ducere, nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede: voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse communem; in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse. Contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi libera turba temulentorum, quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen, suavitatem, quietem, teste populo, exaggerans, instat acriter, ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur. In quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes: sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos deserit, insanus, imperitus, temerariusque clamabitur. Itaque cum et hac et illac aurem diligenter admoverit, interrogatus quid ei videatur, dubitare se dicet. Roga nunc stoicum, quis sit melior; Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicus qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat. Nemo dubitat Academicum praelatum iri. Rursus te ad illum converte, et quaere quem magis amet; Zenonem, a quo bestia nominatur; an Archesilam, a quo audit: Tu fortasse verum dicis, sed requiram diligentius. Nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines videri Epicuro? Ita peraeque prope de omnibus sectis copiosissime Cicero jucundissimum legentibus quasi spectaculum praebet, velut ostendens nullum illorum esse qui non cum sibi primas partes dederit, quod necesse est, secundas ei dicat dare, quem non repugnare, sed dubitare conspexerit. In quo ego nihil adversabor, nec eis ullam  auferam gloriam. Videatur sane quibuslibet Cicero hic non jocatus, sed inania et ventosa quaedam, quod ab ipsorum Graeculorum levitate abhorret , sequi et colligere voluisse.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal