CAPUT VII.---Adversus Academicos.

16. Tum ego: Quamdiu, inquam, Licenti, in isto nostro longiore quam putabam sermone conquiescis? Audisti qui sint Academici tui? At ille verecunde  arridens, et aliquantum hac compellatione turbatior: Poenitet me, inquit, tantopere affirmasse contra Trygetium, beatam vitam in veritatis inquisitione consistere. Nam me ista quaestio ita perturbat, ut vix non miser sim, qui certe vobis, si quid humanitatis geritis, videor miserandus. Sed quid me ipse ineptus crucio? aut quid exhorreo tanta causae bonitate subnixus? Prorsus non cedam nisi veritati. Placentne, inquam, tibi novi Academici? Plurimum, inquit. Ergo verum videntur tibi dicere? Tum ille cum jam esset assensurus, arrisione Alypii cautior factus, haesit aliquantum. Et deinde: Repete, inquit, rogatiunculam. Verumne, inquam, tibi videntur Academici dicere? Et rursum cum diu tacuisset: Utrum, ait, verum sit, nescio: probabile est tamen. Neque enim plus video quod sequar. Probabile, inquam, scisne ab ipsis etiam verisimile nominari? Ita, inquit, videtur. Ergo, inquam, verisimilis est Academicorum sententia. Ita, inquit. Jam quaeso attende, inquam, diligentius. Si quisquam fratrem tuum visum patris tui similem esse affirmet, ipsumque tuum patrem non noverit; nonne tibi insanus, aut ineptus videbitur? Et hic diu tacuit. Tum ait, Non mihi hoc videtur absurdum.

17. Cui ego cum respondere coepissem; Exspecta, inquit, quaeso, paululum. Ac post arridens, Dic mihi, ait, oro te, jamne certus es de victoria tua? Tum ego: Fac me, inquam, certum esse: non ideo tamen tu causam tuam debes deserere, praesertim cum haec inter nos disputatio suscepta sit exercendi tui causa, et ad elimandum animum provocandi. Numquidnam, inquit, aut Academicos legi, aut tot disciplinis eruditus sum, quibus tu ad me instructus adventas? Academicos, inquam, nec illi legerant a quibus primo sententia ista defensa est. Eruditio autem disciplinarumque copia si te deficit, non usque adeo tamen ingenium tuum esse debet invalidum, ut nullo facto impetu paucissimis verbis meis rogationibusque succumbas. Illud enim jam vereri coepi, ne tibi citius quam volo succedat Alypius, quo adversario non ita securus deambulabo. Ergo utinam, inquit ille, jam vincar, ut aliquando vos audiam disserentes, et quod plus est, videam; quo mihi spectaculo nihil potest felicius exhiberi. Nam quoniam placuit vobis ista fundere, potius quam effundere; siquidem ore prorumpentia stilo excipitis, nec in terram, ut dicitur, cadere sinitis; legere etiam vos licebit : sed nescio quomodo, cum admoventur oculis iidem ipsi quos inter sermo caeditur ; bona disputatio si non utilius, at certe laetius perfundit animum.

18. Gratum habemus, inquam: sed repentina ista gaudia tua temere illam sententiam evadere coegerunt, qua dixisti, nullum tibi spectaculum exhiberi posse felicius. Quid si enim illum patrem tuum, quo profecto nemo philosophiam est post tam longam sitim  hausturus ardentius, nobiscum ista quaerentem ac disserentem videbis; cum ego me fortunatiorem nunquam putabo, quid te tandem sentire ac dicere convenit? Hic vero ille aliquantum lacrymavit, et ubi loqui potuit, porrecta manu coelum suspiciens: Et quando ego, inquit, Deus, hoc videbo? sed nihil est de te desperandum. Hic cum pene omnes ab intentione disputationis remitti in lacrymas coepissemus, obluctans mecum, et vix me colligens: Age potius, inquam, et in vires tuas redi; quas ut congereres unde unde posses, patronus Academiae futurus, longe ante monueram: non opinor ideo ut modo ante tubam tremor occupet artus (Aeneid. lib. 11, v. 424); aut ut visendae alienae pugnae desiderio, tam cito te optes esse captivum. Hic Trygetius, ubi satis attendit jam vultus nostros serenatos: Quidni iste optet, inquit, homo tam sanctus, ut hoc ei Deus ante vota concesserit? Crede jam, Licenti; nam qui non invenis quid respondeas, et adhuc ut vincare optas, parvae fidei mihi videris. Arrisimus. Tum Licentius: Loquere beatus, inquit, non inveniendo verum, sed certe, non quaerendo.

19. Qua hilaritate adolescentulorum cum essemus laetiores; Attende, inquam, rogationem, et in viam redi firmior et valentior, si potes. En adsum, inquit, quantum possum. Quid enim si ille fratris mei visor fama compertum habeat eum esse similem patris, potest insanus aut ineptus esse, si credit? Stultusne, inquam, saltem dici potest? Non continuo, inquit, nisi se id scire contenderit. Nam si ut probabile sequitur quod crebra fama jactavit, nullius temeritatis argui potest. Tum ego: Rem ipsam paulisper consideremus, et quasi ante oculos constituamus. Ecce fac illum nescio quem hominem quem describimus, esse praesentem: advenit alicunde frater tuus; ibi iste: Cujus hic puer filius? Respondetur: Cujusdam Romaniani. At hic: Quam patri similis est! quam ad me hoc non temere fama detulerat! Hic tu, vel quis alius: Nosti enim Romanianum, bone homo? Non novi, inquit: tamen similis ejus mihi videtur. Poteritne quisquam risum tenere? Nullo modo, inquit. Ergo, inquam, quid sequatur vides. Jamdudum, inquit, video. Sed tamen istam conclusionem abs te audire volo: oportet enim alere incipias, quem cepisti. Quidni, inquam, concludam? Ipsa res clamat similiter ridendos esse Academicos tuos, qui se in vita veri similitudinem sequi dicunt, cum ipsum verum quid sit, ignorent.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal