CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.

63. Egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi, et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus, et perficiatur usque in pacem quam nescit arrogantis oculus. Sermo autem ore procedens, et facta quae innotescunt hominibus, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quamdam excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat  et cum a me in me arguitur, eo ipso quo arguitur; et saepe homo de ipso vanae gloriae contemptu vanius gloriatur: ideoque non jam de ipso contemptu  gloriae gloriatur, non enim eam contemnit, cum gloriatur intus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal