CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.

43. Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam meam satietate mirifica, et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna (Ibid., 53). Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno ne capiar; et quotidianum bellum gero in jejuniis, saepius in servitutem redigens corpus meum (I Cor. IX, 27); et dolores mei voluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt; urunt, et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est, ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et coelum serviunt, calamitas deliciae vocantur .

44. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus voluptas est, et non est alius  qua transeatur quo  transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi et bibendi, adjungit se tanquam pedissequa periculosa jucunditas, et plerumque praeire conatur, ut ejus causa fiat quod salutis causa me facere vel dico, vel volo. Nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est.  Et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam ad salutem meam, et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.

45. Audio vocem jubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Ebrietas longe est a me; misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnunquam subrepit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des. Multa nobis orantibus tribuis; et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te sobrios factos ego novi. Ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30). Audivi et illam ex munere tuo quam multum amavi: Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deerit nobis (I Cor. VIII, 8). Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum faciet, nec illa aerumnosum. Audivi et alteram: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; et abundare novi, et penuriam pati novi. Omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 11-13). Ecce miles castrorum coelestium, non pulvis quod nos sumus. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem (Psal. CII, 14; et Gen. III, 19), et perierat, et inventus est (Luc. XV, 24, 32). Nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. Conforta me, ut possim. Da quod jubes, et jube quod vis. Iste se accepisse confitetur, et quod gloriatur, in Domino gloriatur  (I Cor. I, 30, 31). Audivi alium rogantem ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentias ventris (Eccli. XXIII, 6). Unde apparet, sancte Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

46. Docuisti me, Pater bone, Omnia munda mundis; sed malum esse homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20); et omnem creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4); et quia esca nos non commendat Deo (I Cor. VIII, 8). et ut nemo nos judicet in cibo aut in potu (Coloss. II, 16); et ut qui manducat non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Didici haec; gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei: eripe me al  omni tentatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne carnis genus quod cibo esset usui manducare permissum (Gen. IX, 2, 3); Eliam cibo carnis refectum (III Reg. XVII, 6); Joannem mirabili abstinentia praeditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus (Matth. III, 4) non fuisse pollutum. Et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum (Gen. XXV, 34); et David propter aquae desiderium a seipso reprehensum (II Reg. XXIII, 15-17); et Regem nostrum non de carne, sed de pane esse tentatum (Matth. IV, 3). Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari (Num. XI).

47. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum; et interpellat te pro peccatis meis (Rom. VIII, 34), qui vicit saeculum (Joan. XVI, 33), numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum ejus  viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal