CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.

46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quaecumque propter te placent, tu in eis places ; et quae per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 11, 12). Et admoneor ut dicam: Certe nemo scit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Quomodo ergo scimus et nos quae a Deo donata sunt nobis? Respondetur mihi quoniam quae per ejus Spiritum scimus, etiam sic nemo scit, nisi Spiritus Dei. Sicut enim recte dictum est, Non enim vos estis qui loquimini (Matth. X, 20), eis qui in Spiritu Dei loquerentur; sic recte dicitur, Non vos estis qui scitis, eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilominus igitur recte dicitur, Non vos estis qui videtis, eis qui in Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei vident quia bonum est; non ipsi, sed Deus videt quia bonum est. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt: aliud, ut quod bonum est, videat homo quia bonum est; sicut multis tua creatura placet quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt: aliud autem, ut cum aliquid videt homo quia bonum est, Deus in illo videat quia bonum est; ut scilicet ille ametur in eo quod fecit, qui non amaretur nisi per Spiritum sanctum quem dedit; quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), per quem videmus quia bonum est quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod est, est .

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal