CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.

39. Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor; et viva erit vita mea, tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas eum; quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis moeroribus; et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Contendunt moerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Hei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1)? Quis velit molestias et difficultates? Tolerari jubes eas, non  amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. Quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. Prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. Quis inter haec medius locus, ubi non sit humana vita tentatio ? Vae prosperitatibus saeculi, semel et iterum, a timore adversitatis, et a corruptione laetitiae! Vae adversitatibus saeculi, semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis! et quia ipsa adversitas dura est, et naufragat tolerantia ; numquid non tentatio est vita humana super terram sine ullo interstitio?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal