CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt; et in tua visione non inveni tempora, per quae intelligerem quod toties videris quae fecisti, et dixi: O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quae fecisti te vidisse quia bona sunt; et cum ea numerarem, inveni quoties? Ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem, et clamans: O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus non accidit, quia aequali mecum aeternitate consistit. Sic ea quae vos per Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quae vos per Spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal