- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XXIII. Quid sit tempus.
29. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus, ipsa sint tempora, et nil annui . Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An vero si cessarent coeli lumina, et moveretur rota figuli, non esset tempus quo metiremur eos gyros, et diceremus aut aequalibus morulis agi; aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? Aut cum hoc diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breviore? Deus, dona hominibus videre in parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. Sunt et sidera et luminaria coeli in signis, et in temporibus, et in annis, et in diebus (Gen. 1, 14): sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.
30. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo metimur corporum motus, et dicimus illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. Nam quaero, quoniam dies dicitur, non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius ejus circuitus ab oriente usque ad orientem, secundum quod dicimus, Tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium: quoniam ergo dies expletur motu solis, atque circuitu ab oriente usque ad orientem; quaero utrum motus ipse sit dies, an mora ipsa quanta peragitur, an utrumque. Si enim primum dies esset; dies ergo esset etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. Si secundum; non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum, tam brevis mora esset quam est horae unius; sed vicies et quater circumiret sol ut expleret diem. Si utrumque; nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret; nec ille , si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. Non itaque nunc quaeram quid sit illud quod vocatur dies, sed quid sit tempus quo metientes solis circuitum, diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circumiret. Nemo ergo mihi dicat coelestium corporum motus esse tempora: quia et cujusdam voto cum sol stetisset (Josue X, 13); ut victoriosum praelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. Video igitur tempus quamdam esse distentionem. Sed video, an videre mihi videor? Tu demonstrabis, Lux, Veritas.