CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.

32. Absit, Domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi; absit ut quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim gaudium quod non datur impiis (Isai. XLVIII, 22), sed eis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te, propter te; ipsa est, et non est altera. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal