CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.

26. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec praeterita. Nec proprie dicitur, Tempora sunt tria; praeteritum, praesens et futurum: sed fortasse proprie diceretur, Tempora sunt tria; praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. Sunt enim haec in anima tria quaedam, et alibi ea non video; praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris exspectatio. Si haec permittimur dicere, tria tempora video, fateorque, tria sunt. Dicatur etiam, Tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum; sicut abutitur consuetudo, dicatur: ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo; dum tamen intelligatur quod dicitur, neque id quod futurum est, esse jam, neque id quod praeteritum est. Pauca sunt enim quae proprie loquimur, plura non proprie; sed agnoscitur quid velimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal