CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.

27. Perdiderat enim mulier drachmam, et quaesivit eam cum lucerna (Luc. XV, 8), et nisi memor ejus esset, non inveniret eam. Cum enim esset inventa, unde sciret utrum ipsa esset, si memor ejus non esset? Multa memini me perdita quaesisse atque invenisse. Inde istud scio, quia cum quaererem aliquid eorum, et diceretur mihi, Num forte hoc est, num forte illud? tamdiu dicebam: Non est, donec id offerretur quod quaerebam. Cujus nisi memor essem, quidquid illud esset, etiam si mihi offerretur, non invenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et invenimus. Verumtamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti corpus quodlibet visibile, tenetur intus imago ejus, et quaeritur donec reddatur aspectui. Quod cum inventum fuerit, ex imagine quae intus est recognoscitur. Nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus; nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal