CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.

19. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi, sed nec universae creaturae tuae; quia extra  non est aliquid quod irrumpat, et corrumpat ordinem quem posuisti ei. In partibus autem ejus quaedam, quibusdam quia non conveniunt, mala putantur: et eadem ipsa conveniunt aliis, et bona sunt, et in semetipsis bona sunt. Et omnia haec quae sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem coelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut dicerem: Non essent ista : quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem; quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum tuum: montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata; reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae; juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudant nomen tuum. Cum vero etiam de coelis te laudent, laudent te, Deus noster, in excelsis omnes Angeli tui, omnes virtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, coeli coelorum et  aquae quae super coelos sunt, laudent nomen tuum (Psal. CXLVIII, 1-12): non jam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam; et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora, judicio saniore pendebam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal