CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.

20. Haec omnia memoria teneo, et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa etiam quae adversus haec falsissime disputantur audivi, et memoria teneo: quae tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discrevisse me inter illa vera et haec falsa quae contradicuntur, et hoc memini; aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini saepe me discrevisse cum ea saepe cogitarem. Ergo et intellexisse me saepius ista memini; et quod nunc discerno et intelligo, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo et meminisse  me memini; sicut postea quod haec reminisci nunc potui si recordabor, utique per vim memoriae recordabor.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal