CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.

18. Si placent corpora, Deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem; ne in his quae tibi placent, tu displiceas. Si placent animae, in Deo amentur: quia et ipsae mutabiles sunt, et in illo fixae stabiliuntur; alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur; et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis: Hunc amemus, hunc amemus; ipse fecit haec, et non est longe. Non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. Ecce  ubi est , ubi sapit veritas. Intimus cordi est; sed cor erravit ab eo. Redite, praevaricatores, ad cor, et inhaerete illi qui fecit vos. State cum eo, et stabitis: requiescite in eo, et quieti eritis. Quo itis in aspera? quo itis? Bonum quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit juste, quia injuste amatur deserto illo, quidquid ab illo est. Quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? Non est requies ubi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis: sed ibi non est ubi quaeritis. Beatam vitam quaeritis in regione mortis; non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec vita?

19. Et descendit huc ipsa Vita nostra, et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitae suae: et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum unde processit ad nos, in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne esset semper mortalis; et inde velut sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Non enim tardavit, sed cucurrit; clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu; clamans ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor, et inveniamus eum. Abscessit enim, et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse, et non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde nunquam recessit, quia mundus per eum factus est; et in hoc mundo erat (Joan. I, 10), et venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15); cui confitetur anima mea, et sanat eam , quia peccavit illi (Psal. XL, 5). Filii hominum usquequo graves corde? (Psal. IV, 3.) Numquid et post descensum  vitae non vultis ascendere et vivere? Sed quo ascenditis, quando in alto estis, et posuistis in coelum os vestrum? (Psal. LXXII, 9.) Descendite, ut ascendatis, et ascendatis ad Deum. Cecidistis enim, ascendendo contra eum. Dic eis ista, ut plorent in convalle plorationis, et sic eos rape tecum ad Deum; quia de Spiritu ejus haec dicis eis, si dicis ardens igne charitatis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal