CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.

17. Et inspexi caetera infra te, et vidi nec omnino esse, nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt; non esse autem, quoniam id quod es non sunt. Id enim vere est, quod incommutabiliter manet. Mihi autem inhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 20), quia si non manebo in illo, nec in me potero. Ille autem in se manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Et Dominus Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal