- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.
11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens immortalitatem (I Tim. VI, 16); quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua; quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quae non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est quod non est, motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est; quia talis motus delictum atque peccatum est: et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cujus voluntas tu solus es, teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nunquam et nusquam exserit, et te sibi semper praesente ad quem toto affectu se tenet, non habens quod exspectet futurum, nec in praeteritum trajiciens quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum existimem Coelum coeli Domino, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, civium civitatis tuae in coelestibus super ista coelestia.
13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio longinqua facta est, si jam sitit tibi; si jam factae sunt ei lacrymae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 3, 4, 11)? si jam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae (Psal. XXVI, 4): (Et quae vita ejus nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui qui non deficiunt, quia idem ipse es [Psal. CI, 28])? hinc ergo intelligat anima quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus; quando tua domus quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.