CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.

10. Cur, quaeso, Domine Deus meus? Utcumque video; sed quomodo id eloquar nescio: nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc esse desinit, quando debuisse incipere vel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum, quod et Principium est quia  et loquitur nobis (Joan. VIII, 25). Sic in Evangelio per carnem ait; et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur, et intus quaereretur, et inveniretur in aeterna veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio vocem tuam, Domine, dicentem  mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet nos. Qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis porro nos docet, nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur; ubi  vere discimus cum stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus propter vocem sponsi (Joan. III, 29), reddentes nos unde sumus. Et ideo Principium, quia nisi maneret, cum erraremus non esset quo rediremus. Cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia Principium est, et loquitur nobis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal