CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.

11. Quid ergo amo, cum Deum meum amo? Quis est ille super caput animae meae? Per ipsam animam meam ascendam ad illum. Transibo vim meam, qua haereo corpori, et vitaliter compagem ejus repleo. Non ea vi reperio Deum meum: nam reperiret et equus, et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); quia est eadem vis qua vivunt etiam eorum corpora. Est alia vis non solum qua vivifico, sed etiam qua sensifico carnem meam quam mihi fabricavit Dominus; jubens oculo ut non audiat, et auri ut non videat; sed illi per quem videam; huic per quam audiam: et propria singillatim caeteris sensibus sedibus suis et officiis suis; quae diversa per eos ago unus ego animus . Transibo et istam vim meam: nam et hanc habet equus, et mulus; sentiunt enim etiam ipsi per corpus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal