- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.
8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus? (Matth. III, 17; et XVII, 5.) Illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabae atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post caeteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit eam, serviens aeternae voluntati tuae ipse temporalis. Et haec ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad aeternum Verbum tuum. At illa comparavit haec verba temporaliter sonantia, cum aeterno in silentio Verbo tuo, et dixit: Aliud est, longe aliud est. Haec longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: Verbum autem Domini mei supra me manet in aeternum. Si ergo verbis sonantibus et praetereuntibus dixisti ut fieret coelum et terra, atque ita fecisti coelum et terram, erat jam creatura corporalis ante coelum et terram, cujus motibus temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante coelum et terram: aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut fieret coelum et terra. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde ista verba fierent, quo verbo a te dictum est?