CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.

13. Et de vinculo quidem desiderii concubitus quo arctissimo tenebar, et saecularium negotiorum servitute, quemadmodum me exemeris narrabo, et confitebor nomini tuo, Domine, adjutor meus et redemptor meus. Agebam solita, crescente anxietudine, et quotidie suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis sub quorum pondere gemebam . Mecum erat Alypius otiosus ab opere jurisperitorum post assessionem tertiam, exspectans quibus iterum consilia venderet, sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium  nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi civi et grammatico subdoceret, vehementer desideranti et familiaritatis jure flagitanti de numero nostro fidele adjutorium, quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit: majora enim posset si vellet de litteris agere; sed officio benevolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime, cavens innotescere personis secundum hoc saeculum majoribus, devitans in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum, ad quaerendum aliquid, vel legendum vel audiendum de sapientia.

14. Quodam igitur die, non recolo causam qua erat absens Nebridius, cum ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Pontitianus  quidam civis noster in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis volebat. Et consedimus ut colloqueremur; et forte supra mensam lusoriam quae ante nos erat, attendit codicem, tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum, inopinate sane: putaverat enim aliquid de libris quorum professio me conterebat. Tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est quod eas et solas prae oculis meis litteras repente comperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi Deo nostro prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis me Scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo, ipso narrante, de Antonio Aegyptio monacho, cujus nomen excellenter clarebat apud servos tuos; nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et admirans eamdem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti memoria, et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua in fide recta et catholica Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna erant, et ille quia inaudita nobis erant.

15. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum greges, et mores suaveolentiae tuae, et ubera deserta eremi quorum nos nihil sciebamus. Et erat monasterium Mediolani plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore; et non noveramus. Pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. Unde incidit ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treveros, cum imperator pomeridiano Circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum, et alios duos itidem seorsum pariterque digressos: sed illos vagabundos irruisse in quamdam casam, ubi habitabant quidam servi tui, spiritu pauperes, qualium est regnum coelorum (Matth. V, 3), et invenisse ibi codicem in quo scripta erat vita Antonii. Quam legere coepit unus eorum, et mirari, et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam, et relicta militia saeculari  servire tibi: erant  autem ex eis quos dicunt agentes in rebus. Tunc subito repletus amore sancto et sobrio pudore, iratus sibi conjecit oculos in amicum, et ait illi: Dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus pervenire? quid quaerimus? cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperatoris simus? Et ibi quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quando  istuc erit? Amicus autem Dei, si voluero, ecce nunc fio. Dixit hoc, et turbidus parturitione novae vitae, reddidit oculos paginis; et legebat, et mutabatur intus ubi tu videbas, et exuebatur mundo mens ejus, ut mox apparuit. Namque dum legit et volvit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discrevit, decrevitque meliora; jamque tuus, ait amico suo: Ego jam abrupi me ab illa spe nostra, et Deo servire statui; et hoc ex hora hac, in hoc loco aggredior. Te si piget imitari, noli adversari. Respondit ille, adhaerere se socium  tantae mercedis tantaeque militiae. Et ambo jam tui, aedificabant turrim sumptu idoneo relinquendi omnia sua et sequendi te (Luc. XIV, 26-35). Tum Pontitianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quaerentes eos devenerunt in cumdem locum, et invenientes admonuerunt ut redirent, quod declinasset dies. At illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta esset atque firmata, petiverunt ne sibi molesti essent si adjungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat , atque illis pie congratulati sunt, et commendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra abierunt in palatium; illi autem affigentes cor coelo manserunt in casa. Et ambo habebant sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsae virginitatem tibi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal