CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

10. Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum exspectabam istum Faustum. Caeteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me objectis deficiebant, illum mihi promittebant, cujus adventu collatoque colloquio facillime mihi haec, et si qua forte majora quaererem, enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et jucundum verbis, et ea ipsa quae illi solent dicere, multo suavius garrientem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Jam rebus talibus satiatae erant aures meae; nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur; nec ideo vera quia diserta; nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle acquiescere si compto atque uberi sermone promeretur. Me autem jam docueras, Deus meus, miris et occultis modis; et propterea credo quod tu me docueris, quoniam verum est, nec quisquam praeter te alius est doctor veri, ubicumque et undecumque claruerit. Jam ergo abs t didiceram, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur; nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum: rursus, nec ideo verum, quia impolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et inornatis sicut vasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.

11. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore exspectaveram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis, et verbis congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et cum multis, vel etiam prae multis laudabam ac efferebam; sed moleste habebam quod in coetu audientium non sinerer illi ingerere, et partiri cum eo curas quaestionum mearum, conferendo familiariter, et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, et aures ejus cum familiaribus meis eoque  tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam quae me movebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque ejus ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecae libros, et nonnulla poetarum, et suae sectae si qua volumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat quotidiana  sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii, et quodam lepore naturali. Itane est ut recolo, Domine Deus meus, arbiter conscientiae meae? Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiae tuae, et inhonestos errores meos jam convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal