CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.

1. Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae Scripturae tuae: et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intelligentiae; quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum; quis corrumpet illud? Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit,  et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7, 8). Promissa tua sunt; et quis falli timeat, cum promittit Veritas?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal