CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.

21. Unde hoc monstrum? et quare istud? Luceat misericordia tua; et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum, et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat animus corpori, et paretur statim; imperat animus sibi et resistitur. Imperat animus ut moveatur manus, et tanta est facilitas ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. Imperat animus ut velit animus, nec alter est, nec facit tamen. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat, inquam,  ut velit, qui non imperaret nisi vellet, et non fit quod imperat. Sed non ex toto vult; non ergo ex toto imperat. Nam in tantum imperat, in quantum vult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non vult. Quoniam voluntas imperat ut sit voluntas, nec alia, sed ipsa. Non utique plena imperat, ideo non est quod imperat. Nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia jam esset. Non igitur monstrum partim velle, partim nolle; sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit veritate sublevatus, consuetudine praegravatus. Et ideo sunt duae voluntates, quia una earum tota non est, et hoc adest alteri quod deest alteri.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal