CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.

13. Et primo volens ostendere mihi quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam (I Petr. V, 5), et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod Verbum tuum caro factum est, et habitavit inter homines; procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum libros ex graeca lingua in latinam versos: et ibi legi, non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est: in eo vita est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Et quia hominis anima quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen; sed Verbum Dei, Deus, est lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et quia in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Quia vero in sua propria venit, et sui eum non receperunt; quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus: non ibi legi.

14. Item ibi legi quia Deus Verbum, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex  voluntate carnis, sed ex Deo natus est. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14); non ibi legi. Indagavi quippe in illis litteris varie dictum, et multis modis, quod sit Filius in forma Patris, non rapinam arbitratus esse aequalis Deo, quia naturaliter idipsum est. Sed quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus eum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 6-11); non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora, et supra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animae ut beatae sint (Joan. 1, 16), et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint; est ibi. Quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6.); et Filio unico tuo non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum (Id. VIII, 32); non est ibi. Abscondisti enim haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis; ut venirent ad eum laborantes et onerati, et reficeret eos: quoniam mitis est et humilis corde, et dirigit mites in judicio, et docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram, et laborem nostrum, et dimittens omnia peccata nostra (Psal. XXIV, 9, 18). Qui autem cothurno tanquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem, Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 25, 28, 29): etsi cognoscunt Deum, non sicut Deum glorificant aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes, stulti fiunt.

15. Et ideo legebam ibi etiam immutatam gloriam incorruptionis tuae in idola et varia simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum (Rom. I, 21, 23); videlicet Aegyptium cibum  quo Esau perdidit primogenita sua (Gen. XXV, 33, 34): quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus, conversus corde in Aegyptum, et curvans imaginem tuam, animam suam ante imaginem vituli manducantis fenum (Exod. XXXII, 1-6; et Psal. CV, 19, 20). Inveni haec ibi, et non manducavi. Placuit enim tibi, Domine, auferre opprobrium diminutionis ab Jacob, ut major serviret minori (Rom. IX, 13); et vocasti Gentes in haereditatem tuam. Et ego ad te veneram ex Gentibus, et intendi in aurum quod ab  Aegypto voluisti ut auferret populus tuus (Exod. III, 22; et XI, 2), quoniam tuum erat, ubicumque erat. Et dixisti Atheniensibus per Apostolum tuum, quod in te vivimus et movemur et sumus; sicut et quidam secundum eos dixerunt (Act. XVII, 28): et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal