CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.

17. Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis; et vae mihi erat qui habebam illum. Sed tamen quid erat? Delicta quis intelligit? (Psal. XVIII, 13.) Risus erat, quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui haec a nobis fieri non putabant, et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quod id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile; sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum, vel sensibus occurrit , vel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, Deus meus, viva recordatio animae meae. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et joco nocendi aviditas, et alieni damni appetitus; nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur: Eamus, faciamus; et pudet non esse impudentem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal