CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.

14. Verumtamen jam hoc ad medicinam futuram in ejus memoria reponebatur. Nam et illud, quod cum adhuc studeret jam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicuti exerceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab aeditimis fori tanquam furem. Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus jam inciperet discere, quam non facile in dignoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. Quippe  ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adolescens quidam ex numero scholasticorum fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos qui vico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. Sono autem securis audito submurmuraverunt argentarii qui subter erant, et miserunt qui apprehenderent quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis, relicto instrumento ille discessit, timens ne cum eo teneretur. Alypius autem qui non viderat intrantem, exeuntem sensit, et celeriter vidit abeuntem: et causam scire cupiens ingressus est locum, et inventam securim stans atque admirans considerabat. Cum ecce illi qui missi fuerant, reperiunt eum solum ferentem ferrum cujus sonitu exciti venerant: tenent, attrahunt; congregatis inquilinis fori, tanquam furem manifestum se comprehendisse gloriantur, et inde offerendus judici ducebatur.

15. Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, Domine, subvenisti innocentiae cujus testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam, vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus cujus maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum quae perissent de foro, ut quasi tandem ille cognosceret a quibus haec fierent. Verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cujusdam senatoris ad quem salutandum ventitabat: statimque cognitum manu apprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset audivit; omnesque tumultuantes qui aderant et minaciter frementes jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quaerens ab eo cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit: deinde interrogatus aperuit caetera. Sic in illam domum translata causa, confusisque turbis quae de illo triumphare jam coeperant, futurus dispensator verbi tui, et multarum in Ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal