- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT IV. Libri apud Cassiciacum scripti Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore Dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit.
7. Et venit dies in quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde jam cogitatu solutus eram. Et factum est, et eruisti linguam meam, unde jam erueras cor meum; et benedicebam tibi gaudens, profectus in villam cum meis omnibus. Ibi quid egerim in litteris, jam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam, tanquam in pausatione anhelantibus , testantur libri disputati cum praesentibus, et cum ipso me solo coram te: quae autem cum absente Nebridio, testantur epistolae. Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore, praesertim ad alia majora properanti? Revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus internis me stimulis perdomueris, et quemadmodum me complanaveris, humiliatis montibus et collibus cogitationum mearum, et tortuosa mea direxeris, et aspera lenieris; quoque modo ipsum etiam Alypium fratrem cordis mei subegeris nomini unigeniti tui Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. Magis enim eas volebat redolere gymnasiorum cedros, quas jam contrivit Dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus.
8. Quas tibi, Deus meus, voces dedi, cum legerem Psalmos David, cantica fidelia, et sonos pietatis excludentes turgidum spiritum; rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna charitate, christiana pietate? Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum, adversus typhum generis humani? Et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. Quam vehementi et acri dolore indignabar Manichaeis; et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent adversus antidotum quo sani esse potuissent! Vellem ut alicubi juxta essent tunc , et me nesciente quod ibi essent, intuerentur faciem meam, et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum, in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus. Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Audirent, ignorante me utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec verba dixerim. Quia et revera nec ea dicerem, nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.
9. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et exsultando in tua misericordia, Pater. Et haec omnia exibant per oculos meos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Dilexeram enim vanitatem, et quaesieram mendacium. Et tu, Domine, jam magnificaveras Sanctum tuum, suscitans eum a mortuis, et collocans ad dexteram tuam (Marc. XVI, 19), unde mitteret ex alto promissionem suam, Paracletum Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16, 17): et miserat eum jam (Act. II, 1-4), sed ego nesciebam. Miserat eum, quia jam magnificatus erat, resurgens a mortuis, et ascendens in coelum. Ante autem Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39). Et clamabat prophetia : Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? et scitote quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum. Clamat, quousque; clamat, scitote: et ego tamdiu nesciens vanitatem dilexi, et mendacium quaesivi; et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur qualem me fuisse reminiscebar. In phantasmatibus enim quae pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. Et insonui multa graviter et fortiter in dolore recordationis meae. Quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt vanitatem, et quaerunt mendacium. Forte conturbarentur, et evomuissent illud; et exaudires eos, cum clamarent ad te: quoniam vera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.
10. Legebam: Irascimini, et nolite peccare. Et quomodo movebar, Deus meus, qui jam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de caetero non peccarem? Et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii tui (Rom. II, 5). Nec jam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. Volentes enim gaudere forinsecus, facile evanescunt; et effunduntur in ea quae videntur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambunt. Et o si fatigentur inedia, et dicant: Quis ostendet nobis bona? Et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine. Non enim lumen nos sumus quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9); sed illuminamur a te, ut qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te (Ephes. V, 8). O si viderent internum aeternum , quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te, et dicerent: Quis ostendet nobis bona? Ibi enim, ubi mihi iratus eram intus in cubili, ubi compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meae sperans in te; ibi mihi dulcescere coeperas, et dederas laetitiam in corde meo. Et exclamabam legens haec foris, et agnoscens intus; nec volebam multiplicari terrenis bonis, devorans tempora, et devoratus temporibus , cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum, et vinum, et oleum.
11. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: O in pace! o in idipsum! o quid dixit: Obdormiam et somnum capiam! Quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo qui scriptus est: Absorta est mors in victoriam? (I Cor. XV, 54.) Et tu es idipsum valde qui non mutaris; et in te requies obliviscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad alia multa adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Legebam, et ardebam; nec inveniebam quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram pestis , latrator amarus et caecus adversus Litteras de melle coeli melleas, et de lumine tuo luminosas: et super inimicis Scripturae hujus tabescebam.
12. Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem, et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me; et cum in tantum ingravesceret ut non valerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, Deum salutis omnimodae. Et scripsi hoc in cera, et dedi ut eis legeretur. Mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? aut quomodo fugit? Expavi, fateor, Domine meus, Deus meus; nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui; et gaudens in fide laudavi nomen tuum. Et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per Baptismum tuum remissa nondum erant.