CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.

5. Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae, cohibens atque convertens ad formam, non ut tanquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant; non autem imperfecto, tanquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas (Ibid., 2); non ferebatur ab eis tanquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur Spiritus tuus bonus (Isai. XI, 2), hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non est hoc vivere quod beata vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui  restat converti ad eum a quo facta est, et magis magisque vivere apud fontem vitae, et in lumine ejus videre lumen (Psal. XXXV, 10), et perfici, et illustrari, et beari.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal