- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.
5. Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe jam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus praeparabantur, animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro haec? Neque enim tibi, Deus meus: sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et utquid hoc? Ut videlicet ego et quisquis haec legit, cogitemus de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est? Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum , quod ultra vires rei familiaris suae impenderet filio quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat: cum interea non satageret idem pater qualis crescerem tibi, aut quam castus essem; dummodo essem disertus, vel desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus verus et bonus Dominus agri tui cordis mei.
6. Sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum; et nulla erat eradicans manus. Quinimo ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem, et inquieta indutum adolescentia, quasi jam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit; gaudens vinolentia in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum, et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae in ima voluntatis suae. Sed matris in pectore jam inchoaveras templum tuum, et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus, et hoc recens erat. Itaque illa exsilivit pia trepidatione ac tremore; et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum, et non faciem.
7. Hei mihi! et audeo dicere tacuisse te, Deus meus, cum irem abs te longius. Itane tu tacebas tunc mihi? Et cujus erant, nisi tua, verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini ut monuerit cum sollicitudine ingenti ne fornicarer, maximeque ne adulterarem cujusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam; et te tacere putabam, atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me filio ejus, filio ancillae tuae, servo tuo. Sed nesciebam, et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos jactantes flagitia sua, et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent: et libebat facere non solum libidine facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego ne vituperarer, vitiosior fiebam; et ubi non suberat quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abjectior quo eram innocentior, et ne vilior haberer quo eram castior.
8. Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae, et volutabar in coeno ejus, tanquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et in umbilico ejus, quo tenacius haererem, calcabat me inimicus invisibilis, et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quae jam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in caeteris ejus tardior mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat, jamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, coercere termino conjugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. Non curavit hoc, quia metus erat ne impediretur spes mea compede uxoria; non spes illa quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque: ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania; illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adjumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. Ita enim conjicio, recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae, ultra temperamentum severitatis, in dissolutionem affectionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, Deus meus, serenitatem veritatis tuae; et prodibat tanquam ex adipe iniquitas mea (Psal. LXXII, 7).