- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.
2. Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni: et eos sine dolo docebam dolos: non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et, Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem, et quaerentibus mendacium, socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur, conjugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor, inops prudentiae; sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem: in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter conjugalis placiti modum quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata cogat se diligi.
3. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem aruspicem, quid ei dare mercedis vellem ut vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, Deus cordis mei. Non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis, et pascit ventos? Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud, ventos pascere (Osee XII, 1), quam ipsos pascere; hoc est, errando eis esse voluptati atque derisui?