CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.

2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me perduxisti praedicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo tuo? Et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia illuminationis tuae, et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horae diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non debemus et tamen reddimus.

3. Domine Deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem  tibi famulatum cogitationis et linguae meae; et da quod offeram tibi. Inops enim et pauper sum; tu dives in  omnes invocantes te (Rom. X, 12), qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora labia mea. Sint castae deliciae meae Scripturae tuae; nec fallar in eis, nec fallam ex eis. Domine, attende; et miserere, Domine Deus meus, lux caecorum et virtus infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium, attende animam meam, et audi clamantem de profundo. Nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? Tuus est dies, et tua est nox (Psal. LXXIII, 16): ad nutum tuum momenta transvolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae, neque adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta; aut non habent illae silvae cervos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes  et ruminantes. O Domine, perfice me, et revela mihi eas. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum . Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in Libris tuis; et audiam vocem laudis (Psal. XXV, 7) et te bibam, et considerem mirabilia de lege tua, ab usque principio in quo fecisti coelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis tuae.

4. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit de terra, non de auro et argento et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori, et huic vitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis apponuntur quaerentibus regnum et justitiam tuam. Vide, Domine Deus meus, unde sit desiderium meum. Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Ecce unde est desiderium meum. Vide, Pater, aspice, et vide, et approba; et placeat in conspectu misericordiae tuae invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, virum dexterae tuae (Psal. LXXIX, 18), filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesiisti non quaerentes  te, quaesisti autem ut quaereremus te; Verbum tuum per quod fecisti omnia, in quibus et me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Ipsum  quaero in Libris tuis. Moyses de illo scripsit (Joan. V, 46): hoc ipse ait; hoc Veritas ait.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal