CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.

2. Et tibi quidem, Domine, cujus oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places, et amaris et desideraris; ut erubescam de me, et abjiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi ergo, Domine, manifestus sum quicumque sim; et quo fructu tibi confitear, dixi. Neque enim id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animae et clamore cogitationis, quem novit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: quoniam tu, Domine, benedicis justum (Psal. V, 13), sed  prius eum justificas impium (Rom. IV, 5). Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit, et non tacite. Tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim  dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris; aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal