CAPUT VII.

Proinde isti, qui ea quae non intelligunt reprehendentes, lepram vel scabiem seu verrucas Legis esse dicunt promissivas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea quorum non capiunt utilitatem: veluti si surdus videns moveri labia loquentium, tanquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; vel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo, vellet palpando probare quod dicitur, et parietum laevitatem  manu pertractans, in fenestras irrueret, easque velut inconvenientes illi aequalitati redargueret, cavernasque ruinosas putaret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal