CAPUT VI.

AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intelligitis, nec facta Prophetarum; quia neque sanctitatem, neque justitiam cogitare nostis. Sed de praeceptis et sacramentis Veteris Testamenti  saepe ac multa jam diximus, ut intelligeretur aliud ibi fuisse quod per gratiam Novi Testamenti faciendo donaretur implendum, aliud quod per veritatem patefactam removendo demonstraretur impletum: cum Dei et proximi dilectione susciperetur Legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur Legis persoluta promissio. Praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad exspectandum Salvatorem: ut per adventum Novi Testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret veritas reddita. Ipsa enim Lex quae per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat ex Dei dono custodiretur, veritas autem, ut ablata observatione umbrarum, quod promissum erat ex Dei fide praesentaretur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal