- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Quare non accipis Testamentum Vetus? Quia jam praeventus sum Novo: veteri autem et novo non convenit, ut Scriptura testatur. Nam, Pannum, inquit, novum nemo assuit vestimento veteri, alioquin major scissura fiet (Matth. IX, 16, et Luc. V, 36). Quia ergo majorem, sicuti vos, scissuram facere caveo, Christianam novitatem Hebraicae vetustati non misceo . Quis enim non etiam sordidum judicet, novis vestibus indutis, non donare inferioribus vetera ? Quapropter, ego etiamsi natus essem Judaeus, ut fuerunt Apostoli, dignum tamen erat me, Novo accepto Testamento, Vetus repudiare, ut fecerunt ipsi. Nunc vero et naturae beneficio consecutus ut sub servitutis jugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis; quam miser et stultus et insuper ingratus ero, si me ultra addixero servituti? Quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes, ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo servire vellent (Galat. IV et V). Quomodo ergo id ego admittam, in quo alium videam reprehendi? Turpe est redire in servitutem, sed turpius ire.