CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Jam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem Veteris Testamenti, non ad Judaicae servitutis imitationem, sed ad Christianae libertatis testificationem. Neque enim mea, sed Apostoli vox est, Quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Quapropter non in servitute facimus quae jussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus quae scripta sunt ad nos confirmandos. Quis itaque jam non intelligat, unde Galatas revocat Apostolus, non religiose Scripturam circumcisionis legentes, sed jam superstitiose circumcidi volentes (Galat. IV et V)? Unde non pannum  novum vestimento veteri assuimus; sed erudimur in regno coelorum, ad similitudinem illius patrisfamilias, quem commemorat Dominus proferentem de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Ille autem assuit pannum novum vestimento veteri, qui continentiam vult habere spiritualem, et nondum deposuit spem carnalem. Nam legite diligenter, et videte de jejunio Dominum interrogatum, respondisse, Nemo assuit pannum novum vestimento veteri (Id. IX, 16). Adhuc enim discipuli Dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam ne occisum amitterent, formidabant. Unde Petrum revocantem se a passione, satanam appellat, quod non saperet quae Dei sunt, sed quae hominum (Id. XVI, 23). Proinde attendite in illa phantasia vestra de regno Dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tanquam ad exemplum vobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem  geratis: et invenietis jejunia vestra quomodo prudentiae carnis, tanquam vestimento veteri assuantur. Verumtamen cum pannus novus vestimento veteri non conveniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra Dei vestri, non adjuncta atque consuta, sed, quod est vehementius, commixta et concreta cohaerere? An utrumque vetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? Nisi forte inde vultis probare unum fuisse novum, alterum vetus, quia major scissura facta est; ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur, et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. Et tamen argute sibi videtur velut acu linguae divinarum Scripturarum firmamenta compungere , talium fabularum sordibus sartor, aut mendicus indutor.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal