- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando, quidam ex numerosa plebe respondens ait: Accipis Jesum de Maria natum? Cui ego: Quemnam, inquam, dicis Jesum? Nam plures in Hebraismo fuerunt Jesus: unus quidem Nave filius, discipulus Moysi (Exod. XXXIII, 11, et Eccli. XLVI, 1); alter vero filius Josedech sacerdotis magni (Aggaei I, 1); item alius qui dictus est filius David (Rom. I, 1-3), alius vero Filius Dei (Marc. I, 1): quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam? Utique, inquit, Filium Dei. Cui ego: Et quo auctore quove magistro docente istud accipiam? At ille: Matthaeo, inquit. Cui rursum ego: Quid enim Matthaeus scripsit? Et ille: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, etc. (Matth. I, 1). Tum ego: Putaveram, inquam, quia esses dicturus, Liber generationis Jesu Christi Filii Dei; et me paraveram ad praescribendum: sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, admonendus tantum es, ut id quod recitasti, consideres. Neque enim Matthaeus hic se Dei Filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii David.