CAPUT II.

Ut ergo huic interim dicenti credam, filius David erit mihi de Maria natus: adhuc de Dei Filio in hoc omni generationis textu nulla fit mentio, usque ad baptismum scilicet, frustraque calumniam vos ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit. At vero hic clamitat, ut videtur, et inscriptione ipsa sua se prorsus ab hoc sacrilegio vindicat, David filium perhibens ex illa stirpe oriundum se scripsisse, non Filium Dei. Nam Jesum quidem eum, qui sit Filius Dei, si scriptoris hujus mentem propositumque consideres, non tam ille de Maria virgine vult nos accipere procreatum, quam factum aliquando per baptismum apud fluenta Jordanis. Illic enim dicit baptizatum a Joanne eum, quem David in exordio filium designavit, factum aliquando esse Filium Dei (Id. III, 16, 17), post annos duntaxat, secundum Lucae fidem, ferme triginta, ubi et vox tunc audita est, dicens ad eum: Filius meus es tu; ego hodie genui te (Luc. III, 23, 22). Vides ergo id quod ante annos triginta, ut huic videtur, de Maria natum est, non esse ipsum Filium Dei, sed id quod de baptismo postea factum est ad Jordanem, id est hominem novum, tanquam in nobis cum credimus ad Deum ex Gentilitatis errore conversi: quod ipsum tamen nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam vos catholicam nominatis; sed interim sic Matthaeo videtur, si sunt ipsius haec. Neque enim usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud, Filius meus es tu, ego hodie genui te; aut, Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui: sed in expiatione ejus apud Jordanem. Quod si et tu credas ita ut scriptum est, eris jam quidem Matthaeanus; sic enim mihi dicendum est: catholicus vero nequaquam.  Nam catholicam fidem novimus; quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quanto procul est et a vero. Siquidem symbolum vestrum ita se habeat, ut credatis in Jesum Christum Filium Dei, qui sit natus ex virgine Maria: vestrum est ergo, de Maria accipere Filium Dei; Matthaei, ab Jordane; nostrum, ex Deo: ac per hoc tam vobis Matthaeus, si haec ejus pro certo sunt, contrarius est in professione ista sua, quam nobis; nisi quod paulo prudentior vobis inventus est, ut ortum ex femineo sexu, David filio ascriberet magis, quam Filio Dei. Quapropter de duobus vos unum fateri oportet, aut hunc non esse Matthaeum, qui haec videtur asserere; aut vos non tenere apostolicam fidem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal