CAPUT IV.

Quid ergo ostendemus ? An illud quod vos soletis, ubi Deus suus loquitur ad Moysen dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi (Deut. XVIII, 15, 18)? Sed hoc quidem ad Christum minime spectare, nec Judaeum latet, nec nobis sic credere conducibile est: quia non propheta Christus, nec Moysi similis propheta: siquidem ille fuerit homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum te ex virgine, secundum me vero nec ex virgine; ille offenso Deo suo occiditur in monte (Deut. XXXIV, 5), hic Patri perplacens patitur propria voluntate (Joan. X, 18). Quomodo ergo ipse erit propheta similis Moysi? Nempe statim nos Judaeus aut ut imperitos irridebit, aut coarguet ut mendaces.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal